VIPERA

VIPERA
VIPERA
Isidoro, Origin. l. 12. c. 4. quod vi pariat, uti Graecis Grammaticis plerisque ἔχις, quia ἔχῃ, contineat usque ad mortem fetum. Nempe viperam marem in coitu caput inserere ori coniugis ac in illud exspuere semen, illamque, rabidâ libidinis voluptate, caput maris praecidere: Sed catulos vicissim, partus moram pertaesos, lateribus matris perfossis vi erumpere, traditum Herodoto, in Thalia, ac Aegyptiorum Sapientibus; qui mulierem vitae viri insidantem soloque in congressu blandientem, viper â designabant, ut est apud Horapollinem, in Hieroglyph. c. 59. creditumque maximae Veterum, etiam Christianorum Doctorum, parti, Plinio, Aeliano, prudentio, Basilio, Chrysostomo, aliis. Unde etiam est, quod Romani, uti gallum, canem et simiam, ita et viperam, culeô inseruerint cum parricida. Sed abunde priscum errorem refellit Apollonius apud Philostratum, l. 2. c. 7. ubi conspectam sibi ait viperam catulos lambentem, ac pluribus de eo tractat, c. seq. Scaliger quoque in Vincentii Camerilli circulatoris lignea theca enatas viperillas parente salvâ, se vidisse memorat, Exsereit. 102. Viperae nimirum et ipsae quidem intus habent ova, sed intus etiam fovent utque excludunt, quod iis videtur proprium esse ex serpentibus, unde et viperae, quasi potius viviparae, sicut ἔχιες, quod contineant, usque dum vivum pariant fetum, dictae videntur. Philosophus, Hist. l. 5. c. 34. Τίκτει δὲ μικρὰ ἐχίδια εν
ὑμέσιν, ὃι περιῤῥήγνυνται τριταῖοι. Ε᾿νίοτε δὲ καὶ ἔσωθεν διαφάγοντα αὐτὰ ἐξέρχεται. Parvas viperas in membranis parit, quae tertiâ die rumpuntur. Quandoque etiam, dum intus sunt, exedentes (non matris uterum, sed membranas illas) per se exeunt. Interim etymon quod attinet utrumque, tes eodem fere redit; quia necesse est, ut vi pariat, si vivos catulos parit. Quo facit Hebraeum viperae nomen ephe, factum ab Gap desc: Hebrew 1. e. clamare contentâ voce, et quidem proprie in partu, Esai, c. 42. v. 14. Quod vero Iudaeos aut Pharisaeos passim γεννήματα ἐχιδνῶν, progenies viperarum, in Euangelio, vocari videmus, non ad fabulam illam de vipera ex eroso matris utero prodeunte alluditur, quod quibusdam placuit, sed simpliciter pessimorum parentum pessimi filii indigitantur, uti docet Bochartus infra daudandus. Sunt autem Viperae, Avicennâ finitore, serpentes plani capitis et lati maxime circa collum, colli valde tenuis, candae mutilae, clari sibili et sonori incessus, l. 5. c. cui tit. Ars trochiscorum e iviperis, ubi et colorem flavum illis tribuit, et marem ab unaquaque maxillae parte dentem caninum unum, foemmam plures habere, addit. Magnitudo interdum tanta, ut Strabo novem cubitorum et dodrantis; Plinius etiam 16. cubitorum, viperas visas esse, scribant, l. 15. et l. 8. c. 14. irae indicia ex oculis desumas, quae irascentibus inflammantur: sed et bisulcam vibrant linguam ac caudam extimam sinuant. Morsus vastissimis etiam belluis letifer. Ovid. de Remedio Amor. v. 421.
Parva necat morsu spatiosum vipera taurum.
Unde Iobus, c. 20. v. 16. Occidat, inquit, eum lingua viperae: linguae tribuens, quod dentium est proprium; quia mordet serpens exsertâ linguâ, quasi illâ vulnus infligeret. Et quidemmaris morsus cognoscitur ex gemino ictu, feminae (quam ἔχιδναν proprie Graeci dicunt) ex pluribus: illius ctiam dentes sunt acutiores; huius latiores, magisque periculi creanr. Nocentior autem uterque comestô scorpiô, vel radice venenatâ, a coitu item, vel ubi cervum evaserint, et cûm exuunt senectam, quod tempore sit autumnali, ac praecipue vernô. Interea serpentium vipera sola terra dicitur condi: coeterae arborum aut saxorum cavis, Plin. l. 8. c. 39. quod contra esse, discas ex Aristorele, Hist. l. 8. c. 15. etc. Nihilominus non Paulo solum non nocuit, Actorum c. 28. v. 3. de quo illustri miraculo, peculiari capite agit bochartus, Hieroz. Parte poster. l. 3. c. 2. sed et in Medicina praeclarum usum vipera habet. Eius enim carnis esu leprosos sanari, homines reddi ὀξυδερκεῖς, (foeniculi namque usu viperam oculis caligantem sibi ipsi mederi pristinamque aciem recuperatre. notum) aliaque inde commoda trahere, habes apud Dioscoridem, galenum, Alios. Quid quod theriaca inde confit, ex θήο, vel θηρίον, quô nomine κατ᾿ ἐξοχην` Vipera Graecis dicitur, sic appellata, de qua vide retro: plura autem hanc in rem, praeter Plinium Veteresque, apud Gerh. Ioh. Vossium, de Idolol. l. 4. c. 52. et seqq. ubi et commentum de viperae cum muraena marina congressu, inter alia, erudite explodit: et Sam. Bochart. Hiroz. Parte poster. l. 3. c. 1. adde Cromerum, qui inter Lithuanotum olim Numinum etiam hoc lerpentis genus comprehendit, l. 15. Paulo laxius viperae nomen apud Poetas, et in Epiphanto, aliisque. Unde tot viperarum species, apud Arabes Graecosque, quibus dipsas, cerastes, hoemorrhous, hydra quoque, in eorum genere censetur: imo serpentum nonnumquam omne genus, uti Barthius docet, Animadv. Papin. ad l. 10. Theb. v. 609. Nec omittendum quod e viperae viventis capite dissecto, Plinius lapidem eximi tradit, l. 29. c. 4. cui is echites dicitur, l. 37. c. 11. Vide Salmas. ad Solin. p. 388. de Vipera succino inclusa, diximus supra voce Blectrum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Vipera —  Pour l’article homonyme, voir Viper (film, 2001).  …   Wikipédia en Français

  • viperă — VÍPERĂ, vipere, s.f. 1. Şarpe mic, foarte veninos, având pe cap o pată de culoare închisă în formă de V şi pe spate o dungă lată, neagră, în zigzag; năpârcă (Vipera berus). ♢ expr. Pui de viperă = om rău, femeie rea. ♢ Compus: Viperă cu corn =… …   Dicționar Român

  • Vipera — Asp viper, V. aspis Scientific classification Kingdom: Animalia …   Wikipedia

  • vipera — vìpera ž DEFINICIJA 1. zool. pripadnica potporodice ljutice, zmija otrovnica (Viperinae) 2. pren. knjiš. ekspr. guja, opaka žena; aspida SINTAGMA terra vipera (izg. tȅra vȋpera) biol. geografsko područje na kojem su uslijed klimatskih uvjeta… …   Hrvatski jezični portal

  • vipera — / vipera/ s.f. [lat. vīpĕra, prob. da vivipĕra che partorisce nati vivi , secondo una credenza accolta anche da Plinio]. 1. (zool.) [rettile squamato appartenente alla famiglia degli ofidi viperidi] ▶◀ Ⓖ (region.) scorzone. ⇑ rettile, serpente. 2 …   Enciclopedia Italiana

  • vìpera — ž 1. {{001f}}zool. pripadnica potporodice ljutice, zmija otrovnica (Viperinae) 2. {{001f}}pren. knjiš. ekspr. guja, opaka žena; aspida ✧ {{001f}}lat …   Veliki rječnik hrvatskoga jezika

  • Vipera —  Pour l’article homonyme, voir Viper (film, 2001).  Vipera …   Wikipédia en Français

  • Vipera —   Vipera …   Wikipedia Español

  • Vipera — ? Настоящие гадюки Гадюка асписовая Научная классификация Царство: Животные Тип …   Википедия

  • Vipera — Echte Ottern Kreuzotter (Vipera berus) Systematik Ordnung: Schuppenkriechtiere (Squamata) …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”